Concentu parili hic te Maria veneratur

Folio: 
141r
Sequence: 
1
Full text: 
Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus Generosi Abrahae tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita Sanctissima corpore castissima moribusque omnium pulcherrima virgo virginum Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae Tu virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato Florida Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis Sed tu tamen mater virtutum tu nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sanctam Mariam Exsulta cui parvulus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque piae matris Mariae Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genitrix Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri reconcilians supernis sociavit civibus Laus quoque sancto spiritui sit per aevum
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53099
Rubrics: 
De purificatione Mariae
Notes: 
AH 53, 99

List of concordances