O beata beatorum martyrum sollemnia O

Folio: 
169v
Sequence: 
1
Full text: 
O beata beatorum martyrum sollemnia O devote recolenda victorum certamina Digni dignis fulgent signis et florent virtutibus Illos semper condecenter veneremur laudibus Fide voto corde toto adhaeserunt domino Et invicti sunt addicti atroci martyrio Carcerati trucidati tormentorum genera Igne laesi ferro caesi pertulerunt plurima Dum sint torti cedunt morti carnis per interitum ut electi sunt adepti beatorum praemia Per contemptum mundanorum et per bella fortia meruerunt angelorum fieri consortia Ergo facti coheredes Christo in caelestibus Apud ipsum vota nostra promovete precibus Ut post hujus finem vitae et post transitoria In perenni mereamur exsultari gloria
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah55014
Rubrics: 
De martyribus
Notes: 
AH 55, 14

List of concordances