Festa Christi omnis christianitas celebret quae

Folio: 
228v
Sequence: 
1
Full text: 
Festa Christi omnis christianitas celebret quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis per omnipotentis adventum atque vocationem gentium ut natus est Christus est stella Magis visa lucida at illi non cassam putantes tanti signi gloriam secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi coeli quem sidus praedicat atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethlehem parvulos praecipit ense crudeli perdere o Christe quantum patri exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris anno hominis tricesimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus deus consecrans nobis baptismum in absolutionem criminum ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem vere filius es tu meus mihimet placidus in quo sum placatus hodie te mi fili genui huic omnes ausculate populi praeceptori
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53029

List of concordances