Natus ante saecula dei filius invisibilis

Folio: 
228r
Sequence: 
2
Full text: 
Natus ante saecula dei filius invisibilis interminus Perquem fit machina caeli et terrae maris et hiis degentium Per quem dies et horae labant et se iterum reciprocant Quem angeli in arcepoli voce consona semper canunt Hic corpus assumpserat fragile sine labe originalis criminis de carne Mariae virginis quo primi parentis culpam aevaeque lasciviam tergeret Hoc praesens die cula loquitur praelucida adaucta longitudine quod sol verus radio sui luminis vetustas mundi depulerit genitus tenebras Nec nox vacat novi sideris luce quod magorum oculos terruit scios Nec gregum magistris defuit lumen quos praestrinxit claritas militum dei Gaude dei genitrix quam circumstant obstetricum vice concinentes angeli gloriam deo Christe patris unice qui humannum nostri causa formam assumpsisti refove supplices tuos Et quorum participem te fore dignatus es Jesu dignanter eorum suscipe preces Ut ipsos divinitatis tuae participes deus facere digneris unice dei
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53015
Rubrics: 
Sequencia. In aurora

List of concordances