Mane prima sabbati surgens Dei filius

Folio: 
334v
Sequence: 
1
Full text: 
Mane prima sabbati surgens Dei filius nostra spes et gloria Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa Victoria Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia plena gaudio consolatur omnia Resurgentis itaque Maria Magdalena facta est praenuntia Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia Que dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia Non ignorat quem adorat quod precetur jam deletur quod mens timet conscia O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita Illa enim fuit porta per quam salus est exorta resurgentis nuntia fuderunt in ecclesia Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia mundum replet laetitia O Maria Magdalena audi vota laude plena aput Christum chorum istum clementer concilia Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
g02531
Rubrics: 
Item de resurreccione. Sequencia

List of concordances