Verbum dei deo natum quod nec

Folio: 
015v
Sequence: 
1
Full text: 
Verbum dei deo natum quod nec factum nec creatum venit de celestibus Hoc vidit hoc atractavit hoc de caelo reseravit Johannes hominibus Inter illos primitivos veros veri fontis rivos Johannes exsiliit Toti mundo propinare nectar illud salutare quod de throno prodiit Caelum transit veri solis rotam vidit ibi totam mentis figens aciem S/p/eculator spiritalis quasi Seraphim sub alis dei videt faciem Audit in giro sedis quid psallant cum citharedis quater seni proceres De sigillo trinitatis nostrae nummo civitatis impressit characteres Iste custos virginis arcanum originis divinae mysterium scribens evangelium mundo demonstravit Celi cui palatium suum Christus lilium filio tonitrui sub amoris nutui fide commendavit Haurit virus hic letale ubi corpus virginale virtus servat fidei Pena stupes quod in pena sit Johannes sine pena bullientis olei Hic naturis imperat ut et saxa transferat in decus gemmarum Quo jubete riguit aurum fulvum induit virgula silvarum Hic infernum reserat morti jubet referat quod venenum stravit Obstruit quod Ebion Cerinthus et Marcion perfidi latravit Volat avis sine meta quod nec vates nec propheta evolavit altius Tam implenda quam impleta nunmquam vidit tot secreta purus homo purius Sponsus rubra veste tectus visus et non intellectus reddit ad palacium Aquilam Ezechielis sponsae misit quae de caelis referret mysterium Dic dilecte de dilecto qualis sit ex dilecto sponsus sponsae nuntia Dic quis cibus angelorum quae sunt festa supernorum de sponsi praesentia Veri panis intellectus cenam Christi supra pectus sumptam nobis resera Ut cantemus de patrono coram agno coram throno laudes super aethera
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah55188
Notes: 
sine notatio

List of concordances