Salve festa dies toto venerabilis aevo

Folio: 
016v
Sequence: 
1
Full text: 
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent |Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata preces | Mobilitas anni mensium lux alma dierum horarum splendor stridula puncta favent | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris
Office: 
X
Genre: 
Cantus ID: 
830305

List of concordances