Sancti spiritus adsit nobis gratia Quae

Folio: 
340r
Sequence: 
1
Full text: 
Sancti spiritus adsit nobis gratia Quae corda nostra sibi faciat habitacula Expulsis inde cunctis vitiis spiritalibus Spiritus alme illustrator omnium Horridas nostrae mentis purga tenebras Amator sancte sensatorum semper cogitatuum Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus Tu purificator omnium flagitiorum spiritus Purifica nostri oculum interioris hominis Ut videri supremus genitor posit a nobis Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium Tu super aquas futurus eas numen tuum expandisti spiritus Tu animabus vivificandis aquas fecundas Tu aspirando das spiritales esse homines Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus Tu qui omnium saeculorum sanctos tui nominis docuisti instinctu amplectendo spiritus Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis in audito saeculis Hunc diem gloriosum fecisti
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53070
Rubrics: 
In die sancto pentecostes

List of concordances