Iohannes Iesu Christo multum dilecte virgo

Folio: 
330r
Sequence: 
1
Full text: 
Iohannes Iesu Christo multum dilecte virgo Tu eius amore carnalem In navi parentem liquisti Tu leve coniugis pectus respuisti Messiam secutus Ut eius pectoris sacra meruisses fluenta potare Tuque in terra positus gloriam conspexisti filii Dei Quae solum sanctis in vita creditur contuenda esse perenni Te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem Ut virgo virginem servares atque curam suppeditares Tute carcere flagrisque fractus testimonio pro Christi es gavisus Idem mortuos suscitas inque Iesu nomine venenum forte vincis Tibi summus tacitum ceteris Verbum suum pater revelat Tu nos omnes precibus sedulis apud Deum semper commenda Iohannes Christi care
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53168
Rubrics: 
De sancto Iohanne apostolo et evangelista

List of concordances