Sonent plausus laetabundi Plausus dulces et

Folio: 
332r
Sequence: 
1
Full text: 
Sonent plausus laetabundi Plausus dulces et jucundi Virginis ecclesiae Agnum enim de leone Et pastorem de praedone Christus fecit hodie Hunc agnorum fecit ducem Qui parabat agnis crucem Et mortis supplicia Spina cui suas vestes Affixere falsi testes Et lictores Stephani Jam columna templi viva Palma vitis et oliva Cedros aequat Libani Mansuescit lupus rapax Et fit agnus et vas capax Olei laetitiae Ex Benjamin sumptum sacro Vas celatum ex argento Regis ministerio In hoc vase reponuntur Hac in arca recluduntur Secreta coelestia Hic abyssus abyssorum Et hic coeli sunt coelorum Cuncta quoque media Saulus hoc vas tam praeclarum Caedis adhuc et minarum Spirans in discipulos Ut inferret necem eis Ibat missus a Judaeis Per urbes et populos Ecce venit vox de sursum Quae divertit lupi cursum A mactandis ovibus Saule quid me crucifigis Quid me mactas et affligis In meis fidelibus Ad hanc vocem exturbatus Et ad humum jam prostatus Quisnam inquit loqueris Ego Jesus Nazarenus Quem tu ferox et effrenus In membris persequeris Durum tibi calcitrare Durum tibi repugnare Saule contra stimulum Resipiscens esto fortis Nam oportet pro me mortis Te gustare poculum Delegatur Ananians Ad monstrandum Paulo vias Et calles justitiae Pulsa nube falsitatis Sumpta luce veritatis Fit doctor ecclesiae Verbum Dei jussus ferre Perlustrabat orbem terrae Convertit Ephesios Thessalonas Philippenses Philadelphos Colossenes Galathas Corinthios Hinc descendens ad Romanos Impugnando ritus vanos Per fidem catholicam Petro junctus in agone Mortem passus sub Nerone Arcem intrat coelicam Pelle nubem falsitatis Redde lucem veritatis Paule nostris cordibus Sis protector sis defensor Tuo gregi sis praecessor Ad coelestam patriam
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah08261
Rubrics: 
De conversione sancti Pauli apostoli

List of concordances