Concentu parili hic te Maria veneratur

Folio: 
332v
Sequence: 
1
Full text: 
Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium In cuius sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit Deus Abrahae Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam Tu porta iugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli Deo pervia esse crederis Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus Deus homo genitus adauxit intacta genetrix Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria Exulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit Ergo quinque colimus festa parvuli Christi propter nos facti eiusque piae matris Mariae Si non Dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis eius genetrix Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat Laus eius filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus Laus quoque sancto spiritui sit per aevum
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53099
Rubrics: 
In purificacione sancte Marie virginis

List of concordances