Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam Qui

Folio: 
335r
Sequence: 
1
Full text: 
Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam Qui bene creatos sed seductos astutia Callidi serpentis sua refecit gratia Praedicens futurum ut germen sancta proferret femina Quod hostis antiqui nociva exsuperaret capita Quod primitus perdita serius nostra cernunt saecula Cum splendida flosculo virgula novo pollet Maria Qui editus mire edidit miracula Nec iuvenis tantum sed statim inter suae nativitatis primordia Per sideris lumen vel Simeonis verba Iudaica ad se vel corda vel munera attrahens nutu gentilia Quem pater in voce atque spiritus sanctus specie glorifica Visentes doctorem vel archiatrum docent auctoritate sua Qui postquam salutis dona dedit multa Doctrinaeque perplura verba ore suo promulgavit saluberrima Ad proba sputa colaphos et flagella Vestem quoque ludo quaesitam et spineum venit sertum ac crucis brachia Quae hodie triumphali a mortuis resurgens sprevit victoria Ducens secum primitiva ad caelos membra Et nuper dispersa refotans ovilia Quae et nobis in fine speranda Licet ultima membra simus spondet dona
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53046
Rubrics: 
De eadem [res. dni]

List of concordances