Laurenti David magni martyr milesque fortis

Folio: 
347r
Sequence: 
1
Full text: 
Laurenti David magni martyr milesque fortis Tu imperatoris tribunal Tu manus tortorum cruentas Sprevisti secutus desiderabilem atque manu fortem Qui solus potuit regna superare tyranni crudelis Cujusque sancti sanguinis prodigos fecit amor milites ejus Dummodo illum liceat cernere dispendio vitae praesentis Caesaris tu faces contemnis et judicis minas derides carnifex ungulas et ustor craticulam vane consumunt Dolet impius urbis praefectus victus a pisce assato Christi cibo Gaudet domini conviva favo conresurgendi cum Christo saturatus O Laurenti militum David invictissime regis aeterni Apud illum servulis ipsius deprecare veniam semper Martyr milesque fortis
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53173
Rubrics: 
De sancto Laurencio martyre

List of concordances