Congaudent angelorum chori gloriosae virgini Quae

Folio: 
347v
Sequence: 
1
Full text: 
Congaudent angelorum chori gloriosae virgini Quae sine virili commixtione genuit Filium qui suo mundum cruore medicat Nam ipsa laetatur quod caeli jam conspicatur principem In terris cui quondam sugendas virgo mamillas praebuit Quam celebris angelis Maria Jesu mater creditur Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos Quam gloria in caelis ista virgo colitur quae Domino caeli praebuit hospitium sui sanctissimi corporis Quam splendida polo stella maris rutilat quae omnium lumen astrorum et hominum atque spiritum genuit Te caeli regina haec plebicola piis concelebrant mentibus Te cantu melodo super aethera una cum angelis elevat Te libri virgo concinunt prophetarum chorus jubilat sacerdotum apostoli Christique martyres praedicant Te plebis sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem caelicolas in castimonia aemulans Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus celebrans Tibi suam manifestat devotionem precatu te supplici implorans Maria Ut sibi auxilium circa Christum Dominum esse digneris per aevum
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53104
Rubrics: 
In assumptione sancte Marie virginis

List of concordances