Imperatrix gloriosa potens et imperiosa potens

Folio: 
349r
Sequence: 
1
Full text: 
Imperatrix gloriosa potens et imperiosa potens et imperiosa Jesu Christi generosa mater atque filia Radix Jesse speciosa virga florens et frondosa quam rigavit copiosa deitatis pluvia Auster levis te proflavit et perflando faecundavit aquilonem dum fugavit sua cum potentia Florem ergo genuisti ex quo fructum protulisti Gabrieli dum fuisti paranimpho credula Joseph justus vir expavit ista dum consideravit sciens quod non irrigavit florescentem virgula Bene tamen conservavit Areanum nec divulgavit sponsam sed magnificavit venerans ut dominam Caeli quondam roraverunt nubes ex quo concreverunt concreteque stillaverunt virginis in uterum Mariae Res miranda res novella nam percessit sol de stella regem dum parit puella viri tori nescia Maria Ergo clemens et benigna cunctorumque laude digna tuo nato nos consigna pia per suffragia Ut carnali quo gravamur compede sic absolvamur ut soluti transferamur ad caeli palatia
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah54221
Rubrics: 
Item alia sequencia de eadem

List of concordances