Diem festum Bartholomei Christi amici fratres

Folio: 
352v
Sequence: 
1
Full text: 
Diem festum Bartholomei Christi amici fratres excolite dignis preconiis Cujus obtentu coeli quo mercamini sedibus perfrui Hic in die populis predicat evangelium Qui dediti vitiis vacabint idolatriae Quos instruens sanctus apostolus jussit frangere idola atque Christo facere templa Et demones quos adoravere fecit longius abire ubi essent invia terrae Mundas leprosos saluti pristine et reddit egros Vestivit caecos praesenti lumine fecitque sanos Oratio ejus paraliticos erigit atque curat energuminos Jam indici natam regis diu lunaticam sola prece salvam fecerat Convertit regem populumque eius sacris fontibus expiaverat Promittens illis quod non vidit homo nec ascenderat in cor hominis Per multa sic praedicans tempora vestimenta illius non fuerant sordida Nocturno vigilarat tempore similiter diurno in Dei laudamine Post talia miracula occisus migravit ad Christum perenni in regno semper mansurus Sed veniet iudicii in die cum Deo hominum secreta per ignem iudicaturus Quaesumus te Bartholomaee exorantes quo detergas nostra hic facinora Quatenus utamur praemio quod credentum repromisit Christus gregi pusillo.
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53128
Rubrics: 
De sancto Bartholomeo apostolo

List of concordances