Caeleste organum hodie sonuit in terra

Folio: 
331r
Sequence: 
1
Full text: 
Caeleste organum hodie sonuit in terra Ad partum virginis superum cecinit caterva Quid facis humana turba Cur non gaudes cum supera Vigilat pastorum cura vox auditur angelica Cantabat inclita carmina plena pace et gloria Ad Christum referunt propria nobis canunt ex gratia Nec cunctorum sunt haec dona sed mens quorum erit bona Non sunt absolute data differenter sunt prolata Affectus deserat vitia et sic nobis pax est illa quia bonis est promissa Iunguntur superis terrea ob hoc quidem laus est iuncta sed decenter fit divisa Gaude homo cum perpendis talia Gaude caro facta Verbi socia Nuntiant eius ortum aethera lucis per indicia Subeunt duces gregum lumina Bethlem usque praevia Invenitur rex caelorum inter animalia Arto iacet in praesaepi rex qui cingit omnia Stella maris quem tu paris colit hunc ecclesia Ipsi nostra per te pia placeant servitia Per aeterna secula
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah54001
Rubrics: 
In circumcisione domini

List of concordances