Gaude Christi sponsa virgo mater ecclesia

Folio: 
346v
Sequence: 
1
Full text: 
Gaude Christi sponsa virgo mater ecclesia Omni quae de natione generans illi filios cottidie Per quos inferi superes et caeli tibi ianuam concilies Hanc pandunt hodie quorum festa veneramur haec duo luminaria E quibus Iacobus in Iudaea per virtutes reluxit et Samaria Aegros curans daemones fugans mortuos in lucem verbo revocans Magos sana vincens doctrina fidei paravit corda plurima Post ut agnus iugulo ductus se impendit promptissimus Lavans agni sanguine stolam commutavit morte vitam Eiusdem vitae invitatus ardore Christophorus Hac ipsa passus est in die sed diverso tempore Gentilibus exortus sed caelitus instructus verbis quod praedicabat signis firmabat Aridam fusa prece virgam fecit florere carceri mancipatur virgis caeditur Ignem pertransiit ferrum sicut ceram dissolvit Capite plectitur caelos et victor ingreditur Ipsius per mirabilia crediderunt milia quater duodena Rex quoque qui eum puniit signis victus cum suis fidem promeruit Terge fletu Rachel genas passione roseas Quos gemebas laborantes modo regnant victores Te qui tuo commendent sponso
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah54047
Rubrics: 
De sancto Iacobo apostolo

List of concordances