Gaude virgo mater Christi Quae per

Folio: 
351v
Sequence: 
1
Full text: 
Gaude virgo mater Christi Quae per aurem concepisti Gabriele nuntio Quam prudenter respondisti Ecce sum ancilla Christi Hominem sed nescio Sic serpentem contrivisti Dei verbum implevisti Genesis principio Gaude quia Deo plena Peperisti sine poena Cum pudoris lilio Casti lilium pudoris Virga Jesse flos odoris Salvat puerperio Quos damnavit dux erroris Adam Eva fons moeroris Colubris ingenio Gaude quia tui nati Quem dolebas mortem pati Fulget resurectio Rex triumphans in agone Superato Pharaone Surrexit de proelio Ab Aegypto pastor bone Educ nos victo dracone Ab ejus imperio Gaude Christo ascendente Qui in coelum te vidente Motu fertur proprio Clara nube ferebatur Galilaea mirabatur De tanto mysterio Vox jucunda nuntiatur Humanitas coronatur Coeli throno regio Gaude quod post ipsum scandis Et est honor tibi grandis In coeli palatio Coeli throno sublimata Gemmis satis coronata Paradiso solio O Esther inthronisata Pro nobis sis advocata Coram rege filio Ubi fructu ventris tui Per te nobis detur frui In perenni gaudio Fructus floris virginalis Fructus vitae spiritalis Fructus sine folio Flos florum flos virginalis Et fructus universalis Salus et redemptio Sic Zephyrus mittit rorem Rore flora parit florem Floris fit refultio Flos ascendit in decorem Flora sequitur odorem Amoris suspirio Ergo floris mater flora Nos defende mortis hora Finali supplicio
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah15068
Rubrics: 
Item de sancta Maria virgine post resurrectionem

List of concordances