Laudes crucis attolamus Nos qui crucis

Folio: 
353v
Sequence: 
2
Full text: 
Laudes crucis attolamus Nos qui crucis exsultamus Speciali gloria Dulce melos tangat caelos Dulce lignum dulci dignum Credimus melodia Voce vita non discordet Cum vox vitam non remordet Dulcis est symphonia Servi crucis crucem laudent Qui per crucem sibi gaudent Vitae dari munera Dicant omnes et dicant singuli Ave salus totius saeculi Arbor salutifera O quam felix quam praeclara Fuit haec salutis ara Rubens agni sanguine Agni sine macula Qui mundavit saecula Ab antiquo crimine Haec est scala peccatorum Perquam Christus rex caelorum Ad se traxit omnia Forma cuius hoc ostendit Quae terrarum comprehendit Quattuor confinia Non sunt nova sacramenta Nec recenter est inventa Crucis haec religio Ista dulces aquas fecit Per hanc silex aquas iecit Moysi officio Nulla salus est in domo Nisi cruce munit homo Superliminaria Neque sensit gladium Nec amisit filium Quisquis egit talia Ligna legens in Sarepta Spem salutis est adepta Pauper muliercula Sine lignis fidei Nec lechytus olei Valet nec farinula In scripturis sub figuris Ista latent sed iam patent Crucis beneficia Reges credunt hostes cedunt Sola cruce Christo duce Unus fugat milia Ista suos fortiores Semper facit et victores Morbos sanat et languores Reprimit daemonia Dat captivis libertatem Vitae confert novitatem Ad antiquam dignitatem Crux reduxit omnia O crux lignum triumphale Mundi vera salus vale Inter ligna nullum tale Fronde flore germine Medicina christiana Salva sanos aegros sana Quod non valet vis humana Fit in tuo nomine Assistentes crucis laudi Consecrator crucis audi Atque servos tuae crucis Post hanc vitam verae lucis Transfer ad palatia Quos tormento vis servire Fac tormenta non sentire Sed cum dies erit irae Nobis confer et largire Sempiterna gaudia
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah54120
Rubrics: 
In exaltacione sancte crucis

List of concordances