Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem

Folio: 
356r
Sequence: 
1
Full text: 
Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae Atque illius nomen omnis haereticus fugiat pallidus Pannonia laetetur genetrix talis filii Italia exsultet alitrix tanti iuvenis Et Galliae trina divisio sacro certet litigio cuius esse debeat praesul Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant Turoni soli eius corpus foveant Huic Francorum atque Germaniae plebs omnis plaudat Quibus videndum invexit Dominum in sua veste Hic celebris est Aegypti patribus Graeciae quoque cunctis sapientibus Qui impares se Martini meritis sentiunt atque eius medicamini Nam febres sedat daemonesque fugat paralytica membra glutinat Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae Hic ritus sacrilegos destruit et ad Christi gloriam dat ignibus idola Hic nudis mysteria brachiis conficiens praeditus est caelesti lumine Hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit Eius ori nunquam Christus abfuit sive iustitia vel quicquid ad veram vitam pertinet Igitur te cuncti poscimus o Martine ut qui multa mira hic ostendisti Etiam de caelo gratiam Christi nobis supplicatu tuo semper infundas
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53181
Rubrics: 
De sancto Martino sequencia

List of concordances