Sacrosancta hodiernae festivitatis praeconia Digna laude

Folio: 
357v
Sequence: 
1
Full text: 
Sacrosancta hodiernae festivitatis praeconia Digna laude universa categorizet ecclesia Mitissimi sanctorum sanctissima extollendo merita Apostoli Andrae admiranda praefulgentis gratia Hic accepto a Iohanne Baptista Quod venisset qui tolleret peccata Mox eius intrans habitacula audiebat eloquia Inventoque fratre suo Bariona Invenimus ait ovans Messiam Et duxit eum ad dulcifluam salvatoris praesentiam Hunc perscrutantem maria Christi vocavit clementia Artem piscandi commutans dignitate apostolica Huius animam post sacra festi paschalis tempora Sancti Spiritus praeclara perlustravit potentia Ad praedicandum populis paenitentiam Et Dei patris per filium clementiam Gratulare ergo tanto patre Achaia Illustrata eius salutari doctrina Honorata multimoda signorum frequentia Et tu gemens plora trux carnifex Aegea Te lues inferna et mors tenet aeterna Sed Andream felicia per crucem manent gaudia Iam regem tuum spectas iam adoras iam in eius conspectu Andrea stas Sis ergo nobis inclita Dulcedo spirans intima Caelestis vitae balsama
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah54030
Rubrics: 
De sancto Andrea apostolo

List of concordances