Congaudentes exultemus vocali concordia Ad beati

Folio: 
358r
Sequence: 
1
Full text: 
Congaudentes exultemus vocali concordia Ad beati Nicolai festiva sollemnia Qui in cunis adhuc iacens servando ieiunia Ad papillas coepit summa promereri gaudia Adulescens amplexatur literarum studia Alienus et immunis ab omni lascivia Felix confessor cuius fuit dignitatis vox de caelo nuntianPer quam provectus praesulatus sublimatur ad summa fastigia Erat it eius animo pietas eximia Et oppressis impendebat multa beneficia Auro per eum virginum tollitur infamia Atque patris earundem lavatur inopia Quidam nautae navigantes et contra fluctuum saevitiam luctantes navi paene dissoluta Iam de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnes una O beate Nicolae nos ad portum maris trahe de mortis angustia Trahe nos ad portum maris tu qui tot auxiliaris pietatis gratia Dum clamarent nec incassum ecce quidam dicens Assum ad vestra praesidia Statim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria Ex ipsius tumba manat unctionis copia Quae infirmos omnes sanat per eius suffragia Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo iam passi naufragia Gloriose Nicolae ad salutis portum trahe ubi pax et gloria Illam nobis unctionem impetres ad Dominum prece pia Qua sanavit laesionem multorum peccaminum in Maria Huius festum celebrantes gaudeant per saecula Et coronet eos Christus post vitae curricula
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah54066

List of concordances