Plausu chorus laetabundo Hos attolat per

Folio: 
360r
Sequence: 
1
Full text: 
Plausu chorus laetabundo Hos attolat per quos mundo Sonant evangelia Voce quorum salus fluxit Nox praecessit et illuxit Sol illustrans omnia Curam agens sui gregis Pastor bonus auctor legis Quattuor instituit Quadri orbis ad medelam Formam iuris et cautelam Per quos scribi voluit Circa thema generale Habet quisque speciale Stili privilegium Quos designat in propheta Forma pictus sub discreta Vultus animalium Pellens nubem nostrae molis Intuetur iubar solis Iohannes in aquila Supra caelos dum conscendit Sinu patris deprehendit Natum ante saecula Os humanum est Matthaei In humana forma Dei Dictantis prosapiam Cuius genus sic contexit Quod a stirpe David exit Per carnis materiam Rictus bovis Lucae datur In qua forma figuratur Nova Christus hostia Ara crucis mansuetus Hic mactatur sic et vetus Transit observantia Est leonis rugientis Marco vultus resurgentis Quo claret potentia Voce patris excitatus Surgit Christus laureatus Immortali gloria His quadrigis deportatur Mundo Deus sublimatur Istis archa vectibus Paradisi haec fluenta Nova fluunt sacramenta Quae irrorant gentibus Non est domus ruitura Hac subnixa quadratura Haec est domus Domini Glorietur in hac domo Qua beatus vivit homo Deo iunctus homini
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah55006
Rubrics: 
De evangelistis. sequencia

List of concordances