Supernae matris gaudia Repraesentet ecclesia Dum

Folio: 
361v
Sequence: 
1
Full text: 
Supernae matris gaudia Repraesentet ecclesia Dum festa colit annua Suspiret ad perpetua In hac valle miseriae Mater succurat filiae Hic caelestes excubiae Nobiscum stent in acie Mundus caro daemonia Diversa movent proelia Incursu tot phantasmatum Turbatur cordis sabbatum Dies festos cognatio Simul haec habet odio Certatque pari foedere Pacem de terra tollere Confusa sunt hic omnia Spes metus maeror gaudium Vix hora vel dimidia Fit in caelo silentium Quam felix illa civitas In qua iugis sollemnitas Et quam iucunda curia Quae curae prorsus nescia Nec languor hic nec senium Nec fraus nec terror hostium Sed una vox laetantium Et unus ardor cordium Illic cives angelici Sub ierarchia triplici Trinae gaudent et simplici Se monarchiae subici Mirantur nec deficiunt In illum quem prospiciunt Fruuntur nec fastidiunt Quo frui magis sitiunt Illic patres dispositi Pro dignitate meriti Semota iam caligine Lumen vident in lumine Hi sancti quorum hodie Celebrantur sollemnia Iam revelata facie Regem cernunt in gloria Illic regina virginum Transcendens culmen ordinum Excuset apud Dominum Nostrorum lapsus criminum Nos ad sanctorum gloriam Per ipsorum suffragia Post praesentem miseriam Christi perducat gratia
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah55037
Rubrics: 
De quolibet sancto. sequencia

List of concordances