Martyr milesque Christi Georgius fortis Agone

Folio: 
337v
Sequence: 
2
Full text: 
Martyr milesque Christi Georgius fortis Agone triumphans summi patris terrenam linquens gloriam Tyrannum devincens Dacianum tormenta spernens plurima Te rota frustis partita est bis quinis Sed iussu Christi vivens protinus mensam regressus es regiam Clausum te prodebat arbor alta nimis decorata cum floribus variis Mensam tu divino onerasti cibo atque potu et sanasti mox filium viduae Tu facis idolum responsa dare fusile Destruis omnia regis idola muta praesente coram populo Alexandrinam tu revocas fidei dogmate reginam Quae decollata mox pro Christi nomine maduit cruore Tu regis Minas contemnis coctus sartagine Ferventi igne superno repletus rore Suscitans Ex sarcophago signa dans misero Coram nefando rege Daciano Pulvis antiquus septem corpora reddit ut pristina caro fuit Iam demum relicta post tergum Militana corruunt moenia igne concremata O victor insignis athleta mirabilis tormentis variis versans septem annis Ut elegit sanctus iacet Georgius ense trucidatus Hunc humili prece melodiis suavibus cuncti flagitemus Ut nobis veniam erga Iesum Christum Intercedat
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53252
Rubrics: 
De sancto Georgio martire

List of concordances