Folio: 
156r
Sequence: 
1
Full text: 
Decet hujus cunctis horis festi voce dulcioris facere memoriam Nec indignum sed benignum voce cordis dare signum Mariae in gloriam Paranympho comitata fuerat quo salutata senem mulcet pavidam Innovemus mente sana mater quod petit montana salutare gravidam Rem miratur sed matrona unde inquit tanta dona mihi dantur hodie Ad me veniret quod illa mater dei et ancilla sceptrum omnis gloriae Gaudet clausus sua matre sentit prolem sine patre agnum dei praedicat Erit magnus infans rite regem caeli agnum vitae clausus plausu indicat Nequit senex immorari rapit manus manu pari et nimis celeriter Exsultabat modo miro circumplexat hanc in giro salutando dalciter Clamat senex voce clara amplexata tot praeclara insignia deo cara voce pandens veteri Salve inter mulieres te respexit caeli heres meruisti ut videres casta fructum uteri Illa sed repudiavit laudem deo assignavit quando supplex decantavit contexens magnificat Clemens virgo atque pia tu nos fove o Maria partus namque tis nos quia sola spes vivificat
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah48391
Rubrics: 
De visitatione Mariae
Notes: 
AH 48, 391

Concordances in the Cantus Index network