Folio: 
165r
Sequence: 
1
Full text: 
Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae Atque illius nomen omnis hereticus fugiat pallidus Pannonia laetetur genitrix talis filii Italia exsultet alitrix tanti juvenis Et galliae trina divisio sacra certat litigio cujus esse debeat praesul Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant turoni soli ejus corpus foveant Huic francorum atque germaniae plebs omnis plaudat Quibus vivendum invexit dominum in sua veste Hic celebris est aegypti partibus graeciae quoque cunctis sapientibus Qui impares se Martini meritis sentiunt atque ejus medicamine Nam febres sedat daemonesque fugat paralytica membra glutinat Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae Hic ritus sacrilegos destruxit et ad Christi gloriam dat ignibus ydola Hic nudis mysteria brachiis conficiens praeditus est caelesti lumine Hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit Hujus ori numquam Christus abfuit sive justitia vel quidquid ad veram vitam pertinet Igitur te cuncti poscimus o Martine ut qui multa mira hic ostendisti Etiam de caelo gratiam Christi nobis supplicatu tuo semper infundas
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53181
Rubrics: 
De sancto Martino
Notes: 
AH 53, 181

Concordances in the Cantus Index network