Folio: 
329r
Sequence: 
1
Full text: 
Eia recolamus laudibus piis digna Huius diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima Noctis interit nebula pereunt nostri criminis umbracula Hodie saeculo maris Stella est enixa novae salutis gaudia Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua emit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia Homo lapsus ovis abducta revocatur ad aeterna celestia Gaudent in hac die agmina angelorum gloria Quia erat drachma decima perdita est et inventa O culpa nimium beata qua redempta est natura Deus qui creavit omnia nascitur ex femina Mirabilis natura mirifice induta, assumens quod non erat manens quod erat Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta Quaerere venerat pastor pius quod perierat Induit galeam certat ut miles armatura Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela In quibus videbat divisa sunt illius spolia capta praeda sua Christi pugna fortissima salus nostra est vera Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam In qua sibi laus est aeterna
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53016
Rubrics: 
In magna missa. Sequencia

Concordances in the Cantus Index network