Folio: 
001r
Sequence: 
2
Full text: 
Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis [gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est | Sic pater dominus filius spiritusque dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria con]tinens arva simul et universa condita | [Quem tremunt impi]a tartara colit quoque quem [et abys]sus infi[ma] | Nunc omnis vox atque lingua [fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelso | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria]
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53081
Rubrics: 
De sancta Trinitate

Concordances in the Cantus Index network