Folio:
001r
Sequence:
1
Full text:
[Eia recolamus laudibus piis] digna | Hujus diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebula pereunt nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est na[tura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura mirifice induta adsumens quod non erat manens quod erat | Induitur na]tura divinitas humana quis audivit talia dic [rogo facta | Quae]rere venerat pastor pius quod perierat | [Induit galeam] certat ut miles armatura | Prostratus in sua pro[pria ruit hostis] spicula auferuntur tela | In quibus fidebat div[isa sunt illius spo]lia capta praeda sua | Christi pugna fortissima [salus nostra est] vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In [qua sibi laus est aeterna]
Feast:
Office:
MASS
Genre:
Cantus ID:
ah53016