Lauda Sion salvatorem lauda ducem et

Folio: 
248v
Sequence: 
1
Full text: 
Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis | Quantum potes tantum gaude quia major omni laude nec laudare sufficis | Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur | Quem in sacrae mensa cenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur | Sit laus plena sit sonora sit jucunda sit decora mentis jubilatio dies enim sollemnis agitur in qua mensae prima recolitur hujus institutio | In hac mensa suum regis novum pascha novae legis phase vetus terminat | Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat | Quod in coena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam | Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam | Dogma datur christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem | Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem | Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae | Caro cibus sanguis potus manet Christus tamen totus sub utraque specie | A sumente non concisus non confractus non divisus integer accipitur | Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur | Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus | Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus | Fracto demum sacramento non vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur | Nulla rei fit scissura signi tantum fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur | Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus | In figuris praesignatur Dum Isaac immolatur agnus paschae deputatur datur manna patribus | Bone pastor panis vere Jesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium | Tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tu nos tibi commensales coheredes et sodales fac sanctorum civium
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah50385

List of concordances