Joannes Jesu Christo multum dilecte virgo

Folio: 
226v
Sequence: 
1
Full text: 
Joannes Jesu Christo multum dilecte virgo tu ejus amore carnalem in navi parentem liquisti tu leve coniugis pectus respuisti messiam secutus et ejus pectoris sacra mervisses fluenta potare tuque in terra positus gloriam conspexisti filii dei quae solum sanctus in vita creditur contuenda esse perennis te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem ut virgo virginem servares atque curam suppeditares tu te carceri flagrisque fractus testimonio pro Christi es gavisus idem mortuos suscitas inque Jesu nomine venenum forte vincis tibi summus tacitum caeteris verbum suum pater revelat tu nos omnes precibus sedulis apud deum semper commenda Joannes Christi care
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
g02404

List of concordances