Mundi renovatio nova parit gaudia resurgenti

Folio: 
234v
Sequence: 
1
Full text: 
Mundi renovatio nova parit gaudia resurgenti domino conresurgunt omnia Elementa serviumt et auctoris sentiunt quanta sunt solemnia Ignis volat mobilis et aer volubilis fluit aqua labilis terra manet stabilis alta petunt lema centrum tenet grama renovantur omnia Caelum fit serenius et mare tranquillis spirat aura lenius vallis nostra floruit reviviscunt arida redalescunt frigida quando ver intepuit Gelu mortis solvitur princeps mundi tollitur et ejus destruitur in nobis imperium cum tenere voluit in quo nihil habuit jus amisit propium Viam praebet facilem cherubin versatilem in deus per miserat amovendo gladium Vita mortem superat homo jam recuperat quod prius amiserat paradisi gaudium
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
g02432

List of concordances