Hanc concordi famulatu colamus sollemnitatem Auctoris

Folio: 
229v
Sequence: 
1
Full text: 
Hanc concordi famulatu colamus sollemnitatem Auctoris illius exemplo docti benigno Pro persecutorum precatus fraude suorum O Stephane signifer regis summe boni nos exaudi Proficue qui es pro tuis exauditus inimicis Paulus tuis precibus Stephane te quondam persecutus Christo credit Et tecum tripudiat in regno cui nullus persecutor appropinquat Nos proinde nos supplices ad te clamantes et precibus te pulsantes Oratio sanctissima nos tua semper conciliet deo nostro Te Petrus Christi ministrum statuit tu Petro normam credendi astruis Ad dextram summi patris ostendendo quem plebs furens crucifixit Te sibi Christus elegit Stephane per quem fideles suos corroboret Te Sibi inter rotatus saxorum solatio manifestans Nunc inter inclytas martyrum purpuras coruscas coronatus
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53215
Rubrics: 
De sancto Stephano prothomartyre

List of concordances