Gaude Sion quod egressus a te

Folio: 
014v
Sequence: 
1
Full text: 
Gaude Sion quod egressus a te decor et depressus tui fulgor saeculi Rediviva luce redit o ad alpha quod accedit jam in fine saeculi Poma prima primitivos deus sanctos adhuc vivos vidit in cacumine Ut extremos addat primis quamvis stantes nos in imis suo visit lumine Sed prae multis te respexit odor tuus hunc allexit et sapor et puritas Ut te regum ramis nata justa vere sis vocata tu dei saturitas Gaudent astra matutina quod in hora vespertina ortu novi sideris Coeli sidus illustratur in quo terrae designatur novi signum foederis Vere sidus tu praeclarum quod a sole differt parum et luna lucidius Tu quod sole sis amicta carne probat hic relicta lucis tuae radius O quam dignis fulges signis vasa rapis a malignis possessa daemoniis Leprae mundans labe tactos claudos ponis et attractos in pedum officiis Quod negatum est naturae tu virtutum agis jure et potes ex gratia Vita functos tu reducis caecis reddis membra lucis et membrorum spatia Eja mater nos agnosce libro vitae nos deposce cum electis inseri Ut consortes tuae sortis et a poenis et a portis eruamur inferi.
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah55120

List of concordances