Lauda Sion salvatorem lauda ducem et

Folio: 
342r
Sequence: 
1
Full text: 
Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis Quantum potes tantum aude quia major omni laude nec laudare sufficis Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur Quem in sacra mensa cenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur Sit laus plena sit sonora sit jocunda sit decora mentis jubilatio Dies enim sollemnis agitur in qua mensae prima recolitur hujus institutio In hac mensa summi regis novum pascha novae legis pasche vetus terminat Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat Quod in coena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam Docti sacris institutis panem novum in salutis consecramus hostiam Dogma datur christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie A sumente non concisus non confractus non divisus integer accipitur Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus Fracto demum sacramento ne vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur Nulla rei fit scissura signi tantum fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus In figuris praesignatur cum Isaac immolatur agnus paschae deputatur datur manna fratribus Bone pastor panis vere Jesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium Tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tu nos tibi commensales coheredes et sodales fac sanctorum omnium
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah50385
Rubrics: 
De corpore Xpisti sequencia

List of concordances