Agni paschalis esu potuque dignas Moribus

Folio: 
335v
Sequence: 
1
Full text: 
Agni paschalis esu potuque dignas Moribus sinceris praebeant omnes se christianae animae Pro quibus se Deo hostiam obtulit ipse summus pontifex Quarum frons in postis est modum eius illita Sacrosancto cruore et tuta a clade Canopica Quarum crudeles hostes in mari rubro sunt obruti Renes constringant ad pudicitiam Pedes tutentur adversus viperas Baculosque spiritales contra canes iugiter manu baiulent Ut pascha Iesu mereantur sequi quo de barathro victor rediit En redivivus mundus ornatibus Christo consurgens fideles admonet Post mortem melius cum eo victuros
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53050
Rubrics: 
Item de resurreccione dni alia sequencia

List of concordances