Benedicta semper sancta sit trinitas deitas

Folio: 
247r
Sequence: 
1
Full text: 
Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritusque sanctus Proprietas in personis unitas est et in essentia Majestas par et potestas decus honor aeque per omnia Sidera Maria continens arva simul et universa condita Queim tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodiae Eia et eia nunc simul jubilemus alti throno domino laudes in excelsis O veneranda unitas Per te sumus creati vera aeternitas Per te sumus redempti summa tu caritas Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria Per infinita saecula saeculorum
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53081

List of concordances