Quam dilecta tabernacula domini virtutum et

Folio: 
362r
Sequence: 
1
Full text: 
Quam dilecta tabernacula domini virtutum et atria Quam amoena sunt umbracula ubi est sanctorum ecclesia Quam electi architecti tuta aedifitia Quam non movent immo fovent ventus flumen pluvia Quam decora fundamenta per concinunt sacramenta umbae praecurrentia Latus Adae dormientis Evam fudit in mlamentis copulae primordia Arca ligno fabricata Noe servat gubernata per mundi diluvium Prole sera tandem feta anus Sara ridet laeta nostrum lactans gaudium Servus bibit qui legatur et camelus adaquatur ex Rebeccae hydria Haec inaures et armillas aptat sibi ut per illas viro fiat congrua Lippam Liam latent multa quibus Rachel videns fulta pari nubit foedere Synagoga supplantatur ab Jacob dum divagatur nimis freta litterae In bivio tegens nuda gemminos parit ex Juda Tamar diu vidua Hic Moyses a puella dum se lavit in fiscella reperitur scirpea Huic mas agnus immolatur quo Israel satiatur ejus tutus sanguine Hic transitur Rubens unda Aegyptios sub profunda obruens voragine Hic est urna manna plena hic mandata legis dena sed in archa foederis Haec sunt aedis ornamenta hic Aaron indumenta quae praecedit poderis Hic Urias viduatur Bersabee sublimatur sedis consors regiae Hic regis varietate vestis astat deauratae sit et regum filiae Hic venit Austri regina Salomonis quam divina condit sapientia Hic vigra est sed formosa mirra et thure fumosa virga pigmentaria Haec futura quae figura obumbravit restauravit nobis dies gloriae Jam in lecto cum dilecto quiescamus et psallamus assunt enim nuptiae Quarum princeps principium in tubis epulantium et finis per psalterium Sponsum millena milia una laudent melodia sine fine dicentia alleluia
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah55030
Rubrics: 
In dedicacione ecclesie. sequencia

List of concordances