Benedicta semper sancta sit trinitas deitas

Folio: 
341v
Sequence: 
2
Full text: 
Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substancia Deus genitor Deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius Non trest amen dii sunt Deus verus unus est Sic pater Dominus filius spiritusque Dominus Proprietas in personis unitas est et in essentia Maiestas par et potestas decus honor aeque per omnia Sidera maria continens arva simul et universa condita Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica Et nos voce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia Eia et eia nunc simul omnes iubilemus altithrono Domino laudes in excelso O veneranda trinitas O adoranda unitas Per te sumus creati vera aeternitas Per te sumus redempti summa tu caritas Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah53081
Rubrics: 
De sancta trinitate sequencia

List of concordances