Laetabundus exultet fidelis chorus Alleluia Regem

Folio: 
348v
Sequence: 
2
Full text: 
Laetabundus exultet fidelis chorus Alleluia Regem regum intactae profudit thorus Res miranda Angelus consilii natus est de virgine Sol de stella Sol occasum nesciens stella semper rutilans Semper clara Sicut sidus radium profert virgo filium Pari forma Neque sidus radio neque mater filio Fit corrupta Cedrus alta Libani conformatur hyssopo Valle nostra Verbum mens altissimi corporari passum est Carne sumpta Isaias cecinit synagoga meminit nunquam tamen desinit Esse caeca Si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus Haec praedicta Infelix propera crede vel vetera curdamnaberis gens misera Quem docet litera natum considera ipsum genuit puerpera
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
ah54002
Rubrics: 
Item alia

List of concordances