Mundi renovatio nova parit gaudia resurgenti

Folio: 
063r
Sequence: 
1
Full text: 
Mundi renovatio nova parit gaudia resurgenti domino conresurgunt omnia | Elementa serviumt et auctoris sentiunt quanta sunt solemnia | Ignis volat mobilis et aer volubilis fluit aqua labilis terra manet stabilis alta petunt lema centrum tenet grama renovantur omnia | Caelum fit serenius et mare tranquillis spirat aura lenius vallis nostra floruit reviviscunt arida redalescunt frigida quando ver intepuit | Gelu mortis solvitur princeps mundi tollitur et ejus destruitur in nobis imperium cum tenere voluit in quo nihil habuit jus amisit propium | Viam praebet facilem cherubin versatilem in deus per miserat amovendo gladium | Vita mortem superat homo jam recuperat quod prius amiserat paradisi gaudium
Office: 
X
Genre: 
Cantus ID: 
g02432
Rubrics: 
In consecratione segetum

List of concordances