[Vere quia dignum et justum ... | Oramus

Folio: 
001ra
Sequence: 
1
Full text: 
[Vere quia dignum et justum ... | Oramus ergo te domine [ut cereus iste in honorem nominis] tui consecratus ad noctis hujus caliginem [destruendam indefi]ciens perseveret atque in odorem suavitatis [acceptus supernis] luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer m[atutinus] inveniat ille inqua lucifer qui nescit occasum [ille qui] regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omnem clerum [et de]votissimum populum una cum papa nostro N. et gloriosissimo [rege nost]ro N. ejusque nobilissimo prole et antistite nostro N. abbate nostro N. et christianissimo imperatore nosto N. [quie]te temporum concessa in his paschalibus festis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui [tecum] vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per om[nia saecula] saeculorum
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
g03207

List of concordances