[Gaude Sion quod cypressus super te

Folio: 
001r
Sequence: 
1
Full text: 
[Gaude Sion quod cypressus super te extollitur ex qua] ramus est progressus de quo flos egreditur cujus fructu nece pressus ad vitam reficitur | Gaude Jacob quia stella ex te nova oritur quae in Annae ventris cella ad tempus reconditur et post orta fit puella de qua Christus nascitur | Anna Gedeonis vellus exorditur roridum quod figurat madens vellus florem edens candidum quem expressit rex novellus mundum curans morbidum | Virgam ex se radix Jesse egressuram innuit quae producta post in esse vivo modo floruit cujus fructum nobis esse salvatorem tribuit | Fons signatus clausus hortus hujus sunt indicium quod Mariae praesens ortus mortis est exitium quae cum sit salutis portus vitae dat initium | Ave tu Jericho rosa lilium convallium tu oliva speciosa cedrus alta omnium fructus profers generosa mundo dei filium | Gloria laus par honestas sit patri cum filio cujus aequa est potestas laudetur spiratio his cum una sit majestas compar et laudatio amen
Genre: 
Cantus ID: 
a06510

List of concordances