Aeterne deus | Qui cum unigenito filio

Folio: 
001rb
Sequence: 
2
Full text: 
Aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli atque archangeli cherubim quoque et seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes*
Feast: 
Office: 
MASS
Genre: 
Cantus ID: 
g02793

List of concordances